PIALIA

PIALIA
I.
PIALIA
Graece, Ε᾿υσέβεια, agon sacer, in Hadriani Imperatoris honorem Puteolis ab Antonino Pio constitutus. Artemidorus, l. 1. c. 28. Οἷδά τινα ςταδιέα, ὃς μέλλων ἀγωνίζεςθαι Ε᾿υσέβεια τὰ εν τῇ Ι᾿ταλίᾳ ἀχθέντα ὑπὸ βασιλέως Α᾿ντωνίνου ἐπὶ τῷ πατρὶ Α᾿δριανᾷ ἔδοξε τυφλὸς γεγονέναι. Novi quendam cursorem, qui Pialibus, quae in Italia agebantur ab Imperatore Antonino, in patris Adriani honorem, certaturus, visus est sibi caecus factus. Mentio agonis in vetere Inscr. Graeca, ubi nobilis Agonista et palmarum quamplurimarum, ludos, unde praemia reportârat, enumerans vicisse ait. ΕΥΣΕΒΕΙΑ. ΕΝ. ΠΟΤΙΟΑΟΙΣ. ΔΙΣ. Pialia. Puteolis. bis. Idem agon in saxo Melphae eruto, et sacrum certamen nominatur et Iselasticum: Inscr. sic habet: IMP. CAESARI. DIVI. HADRIANI. FIL. DIVI. TRAIANI. PARTHICI. NEPOTI. DIVI. NERVAE. PRONEP. T. AELIO. HADRIANO ANTONINO. AUG. PIO. PONTIF. MAX. TRIB. POT. IMP. 11. COS. 111. P. P. CONSTITUTORI. SACRI CERTAMINIS. SELASTICI (vitiose sculptum, pro ISELASTICI, ut Casaubono placet: Salmas. vero, non sculptoris hoc vitium fuisse, sed pronuntiandi scribendique usum docet) SOCII. LICTORES. POPULARES DENUNTIATORES. PUTEOLANI. Iselasticus itaque fuit hic agon Puteolanus, quô nomine celeberrimis Graeciae certaminibus adaequatus est. Sola enim iselastica olim fuêre, Olympia, Nemea, Pythia. Isthmia: et in omnibus quidem sacris certaminibus qui coronabantur, Hieronicae; non tamen omnia sacra certamina Iselastica fuêre. In his enim qui vicerant; praeter honorem ἐισελασίας (quô in urbem patriam magnâ pompâ et specie hieronicâ invehebatur) perpetuum statutum vectigal e publico percipiebant. Vide supra, ubi de certaminibus Iselasticis. Quinquennale porro certamen Pialia fuêre,
ut docet Spartian. in Hadriano, c. ult. Templum denique ei (Adriano) pro sepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et Flamines, et Sodales et multa alia quae ad honorem quasi Numinis pertinerent. Cur autem non Α᾿δριάνεια potius dictum sit certamen illud, ab eius nomine, cuius honori dicabatur, quam Ε᾿υσέβεια, de constitutoris 1. omine, miratur Vir θαυμάσιος. Sic enim quinquennalem agonem in honorem Augusti, institutum Neapoli; Σεβαςτὰ appellârunt: Sic Α᾿ντινόεια Hadrianus in Antinoo appellavit: imo sic semper in omnibus observatum, ut nomen eius ferrent illa ludicra, cuius memoriae et honori consecrabantur. Vide eum omnino Notis ad Spartian. loc. cit. et infra voce Pii.
II.
PIALIA
urbs Thessaliae super Cercetium montem Steph.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PII — Imperatores dicti, ab Antonino Pio, ut planum id facit Iustinianus, in §. nobis autem Nov. ut lib. de coetero. Fuit autem Antoninus Boionius sic appellatus a Senatu, ob singularem animi pietatem ac pacis studium: cuius vox illa celebris est,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • List of postal codes in Greece — The Greek postal code system is is administered by ELTA (Ελληνικά Ταχυδρομεία, Hellenic Post). Each city street or rural region has a unique five digit number. The first three digits identify the city, municipality or prefecture. In major cities …   Wikipedia

  • List of settlements in the Trikala prefecture — This is a list of settlements in the Trikala Prefecture, Greece. Contents 1 A–B 2 C–D 3 E–F 4 G–I …   Wikipedia

  • List of butterflies of India (Pyrginae) — This is a list of the butterflies of India belonging to the subfamily Pyrginae of the family Hesperiidae and an index to the species articles. The butterflies of this subfamily are commonly referred to as Flats because of their habit of holding… …   Wikipedia

  • GR-44 — Präfektur Trikala Νομός Τρικάλων Basisdaten Staat: Griechenland …   Deutsch Wikipedia

  • Kalampaka — Gemeinde Kalambaka Δήμος Καλαμπάκας (Καλαμπάκα) DEC …   Deutsch Wikipedia

  • Trikala (Präfektur) — Präfektur Trikala Νομός Τρικάλων Basisdaten (April 2010)[1] Staat …   Deutsch Wikipedia

  • Trikka — Gemeinde Trikala Δήμος Τρικκαίων (Τρίκαλα) DEC …   Deutsch Wikipedia

  • Liste der Gemeinden Griechenlands (1997–2010) — Die folgende Tabelle umfasst alle griechischen Gemeinden, die im Zuge des Kapodistrias Programms von 1997 aus knapp 6.000 kleineren kommunalen Einheiten geschaffen wurden und im Zuge des Kallikratis Gesetzes von 2010 zum 1. Januar 2011… …   Deutsch Wikipedia

  • Liste der Gemeinden Griechenlands — Griechenland gliedert sich seit dem 1. Januar 2011 in 13 Regionen und 325 Gemeinden. Durch das Kallikratis Gesetz wurden 240 Gemeinden durch Zusammenschluss zuvor bestehender kleinerer Gemeinden neu gebildet. Außer Kreta und Euböa sind die… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”